ORANGIA Familia

ORANGIA Familia
ORANGIA Familia
Gall. Orange, hodie Nassovicae stirpis ramus est. Henricus enim, primogenitus fil. Iohannis Comitis Nassovii, defuncti A. C. 1516. postquam cum fratre Gulielmo paternam hereditatem sic partitus esset, ut huic Dilleburgum et coetera in Germania bona cederent; ipse in Belgicas ditiones et Praefecturas, Engelberto patruo possesses, succederet, apud Carolum V. magna mox gratiâ florere coepit, secundisque nuptiis Claudiam Auriacam (d'Orange) Iohannis Cabillonensis filiam, Philiberti Orangii sororem, in conspectu Annae Gall. Reginae educatam, et ab ipso Francisco I. Rege elocatam, sibi iunxit, atque ex ea suscepit Renatum Cabillonensem, Principem Orangium, Comit. Nassoviae, Baronem Bredae etc. Hollandiae, Zeelandiae, Friesiae etc. Praefectum, qui avunculi Philiberti testamentô Principatus Orangii hereditatem adivit; sed cum ex Anna Lotharingica, non nisi filiam, nec eam ipsam diu superstitem, suscepit, mortuus A. C. 1544. aetat. 26. testamentô heredem ex asse reliquit Guilielmum patruelem, libertatis Belgicae Auctorem, et hodiernae familiae Orangiae conditorem. Hic maximus natu filiorum Guilielmi Comitis Nassov. ex Iuliana Comite Stolbergensi, in lucem editus A. C. 1533. D. G. Princeps Arausiorum, Comes Nassoviae, Cattimeliboci, Viandae et Deciarum etc. Marchio Ulissingae et Verarum. Antverpiae Burggravius, Pro Comes Vesontionis, Bredae, Diestae, Grimbergae, arlai, Noveroi Baro, Dominus Castelbillini, supremus Militiae per omnes Belgicas Legatus, Brabantiae, Hollandiae, Traiecti ad Rhenum et Frisiae Praefectus, Oceani Belgici Thalassiarchus etc. rebus pro libertate Belgii, contra potentissimum Hispaniae Monarcham praeclarissime gestis sclopi manuarii displosione, a Balthasaro Gerhardo, notione Sequano, percussore subornato, occisus est Delphis, A. C. 1584. aetat. 51. Pater ex prima coniuge Annâ (filia Maximiliani Burae et Leerdami Comitis) Philippi, in Principatu Orangio successoris, sed nullâ, ex Eleconora Borbonia Henrici Condaei Principis fil. susceptâ sobole exstincti: et mariae, Philippo Hohenloae Comiti nuptae. Ex secunda, Annâ, (Mauritii Saxoniae Elect. filia) Mauritii, rerum gestarum gloriâ in cluti, sed itidem, sine legitimo herede, defuncti, A. C. 1625. Annae (Guil. Ludovico Comiti Nassoviae, Frisiae Praefecto, nuptae) ac Aemiliae (quae maritum invenit Emanuelem, Antoniô Lusitaniae Rege genitum) Ex tertia, Carola Borbonia (filia Ludovici Ducis Mompenserii) Ludovicae Iulianae, Friderico IV: Electori Palatino iunctae: Elisabethae Flandricae (quae Henrico Bullionio Torinnae Vice-Comiti nuptum data est) Catharinae Belgicae (quam Philippus Ludovicus Handoviae Munzenberg. Comes uxorem duxit) Flandrinae (alicubi in Gallia Abbatissae) Catharinae Brabantinae (Claudio Tremollio Duc. elocatae) et Aemiliae Secundae (Friderici Casimiri Palatini Bipontini Ducis uxoris) Ex ultima tandem Ludovica Colenia (Caspari Galliae Admiralii filia) Henrici Friderici, qui opus a Patre inceptum, a fratre continuatum, ad finem felicissime perduxit, defunctus A. c. 1647. relictis ex Amalia Solmensi rami Braunfelsii (filia Iohannis Alberti Comitis) Gulieloô, qui Patri successit (natâ 1626. denatâ 1650.) Ludovicâ (natâ 1627. uxore Friderici Wilhelmi Electoris Brandeburg. denatâ 1667.) Albertinâ Agnete (Spenerus habet Henrica Aemilia, natâ 1628. uxore Gulielmi Friderici Principis Nassoviae, Gubernatoris
Groningani) Henricâ Catharinâ (natâ 1637. nuptâ Iohanni Georgio Principi Anhaltino) et Mariâ: e quibus primus, ex Maria Britannica (filia Caroli I. M. Britanniae Regis) filium reliquit posthumum Guilielmum Henricum, Arausionis Principem et mariae Eboracensis, (Iacobà Eboraci Duce Caroli II. M. Britanniae Regis fratre unicô genitae) maritum, hodiernum M. Britanniae Regem. Vide Phil. Iac Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. l. p. 54. Cyr. Lentulum Genealog. Principum Nassoviae MS. ut et in voce Arausio, sic enim Orange Latinis exprimitur, nec non infra Wilhelmus III.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Orangia cookei —   Orangia cookei Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Orangia maituatensis —   Orangia maituatensis Estado de conservación …   Wikipedia Español

  • Orangia sporadica —   Orangia sporadica Estado de conservación …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”